monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 12, XVI <<<     >>> XVIII

Caput XVII

1 Quae saecula praeterierint antequam genus institueretur humanum, me fateor ignorare; non tamen dubito nihil omnino creaturae Creatori esse coaeternum. Dicit etiam apostolus tempora aeterna, nec ea futura, sed, quod magis est mirandum, praeterita. Sic enim ait: "In spem vitae aeternae, quam promisit non mendax Deus ante tempora aeterna; manifestavit autem temporibus suis verbum suum." Ecce dixit retro quod fuerint tempora aeterna, quae tamen non fuerint Deo coaeterna, si quidem ille ante tempora aeterna non solum erat, verum etiam promisit vitam aeternam, quam manifestavit temporibus suis, id est congruis, quid aliud quam Verbum suum?
2 Hoc est enim vita aeterna. Quo modo autem promisit, cum hominibus utique promiserit, qui nondum erant ante tempora aeterna, nisi quia in eius aeternitate atque in ipso Verbo eius eidem coaeterno iam praedestinatione fixum erat, quod suo tempore futurum erat?